- POSSESSOR
- I.POSSESSOREpiscopus Afer celebris admodum. Ab Arianis Africâ expulsus, A. C. 517. Constantinopolim se recepit, indeque Hormisdam Episcopum Romanum de MonachisScythiae monuit, qui Faulto Reiensi adhaerere, contra Augussinum, dicebantur. Qui cum in responsoriis in Monachos acrius inveheretur, unus horum, scriptâ apologiâ, Possessorem Pelagianismi reum peregit. Baron, in Annal.II.POSSESSORGraece Κτήτωρ, dicebatur olim Constantinopoli, qui domum in urbe exstruxisset, Gall. Proprietaire. Liberatus Diaconus, c. 20. Habens autem consent aneos aliquantos ex Clero, et Possessores civitatis et corporatos et milites etc. Κτήτορας eos duobus in locis vocat Chronicon Alexandrinum, qui ex eo, quod domos in urbe possiderent, iure panum civilium et gradilium gaudebant, uti pluribus docet Car. du Fresne in sua Constantinop. Hesychio κτήτορες hi κτιςταὶ. h. e. conditores, dicuntur. Hine Κτητορικὸν δίκαιὸν, apud Pachymerem, l. 8. c. 21. extremo, ius quod alicui competit in Manasterio aliquo vel ecclesia a se vel decessoribus ocndita, quod vulgo Ius Patronatus dicitur. Vide supra in Panis Gradilis et Patronatus, ut et Ioh. Bapt. Cotelerium ad Tom. I. Monum. Gr. Eccl. p. 750. Κτητορικῶν Τυπικῶν mentionem habes infra voce Typicum. In genere pro Divite accipitur vox hac, in Cod. Iustin. l. defensores ita praecipimus. Defensor. Civit. apud Macros Fratres Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.